- MONSTRA
- MONSTRAquia cunabula exterrent, ter novem Virginibus expiârunt olim Romani, cantantibus carmen, donum Iunoni offerentibus, iteratisque hostiis, si primis litatum non esset, ex praescripto Augurum et Quindecim virorum, procurârunt. Non exposita tamen, sed occisa sunt, ferrô partim, partikm igne: Plerumque in aquam immersa. Quae omnia ad placandos Deos perpetrata, qui imminentem iram Monstris monstrare videbantur. Thom. Bartholinus de Puerp. Veter. Inprimis Androgynos, ex Aruspicum disciplina; moribus Romanorum receptumerat, cum huius generis Monstra minime educanda essent religionis obtentu, in mare deportare et in prosundum demergere, ut non uno in loco Iul. Obsequenstestatur libellô de Prodigiis, ad avertendum, quod impendere inde Rei publ. verebantur, malum. Iac. Durantius expiationis causâ Androgynos aequoris undis suffocatos ait, quod Veteres ad pruganda et expianda mala omnia his aquis frequentissime uterentur. Quod tamen ipsum retorquet Pet. la Sena in Cleombroto. c. 8. Quippe proiectione et necatione Androgyni mare potius ipsum pollui, verba haec Cieronis pro Roscio evincunt: Noluerunt corpus feris obicere, ne bestiis, quae tantum scelus attigissent, immanioribus uteremur: non sic nudos in flumen deicere, ne cum delati esset in mare, ipsum polluerent. Vide Caspar. Bartholinum Notis in Patris l. praefatum, et supra, ubi de Exponendi more, nec non voce Mola. Sed haec de meris intelligenda Monstris, non illis, quae in lege Papia Matriproderant, quaeque nec ab Ecclesiastica dignitate, quiasanasunt, in Canonibus Veterum, excluduntur. Idem Bartholin. Pater. Vide quoque infra voce Morines. Atque hactenus Monstrum, significat fetum abnormem, et vel defectu, vel abundantiâ praeternaturali peccantem, adeoque curiosis monstrandum, unde nomen. Aliter sumitur vox apud Poetas passim, uti iam dicemus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.